VITA S. NILI JUNIORIS. 13 Sæculo x, uti et Calabria universa imperio Orien- tis adhuc parebat, eratque et lingua et ritus Græ- cus in usu, quando ibidem natus est S. Nilus. De parentibus ejus annoque natali nihil determina- tius legitur in Vita. Gabriel Barrius De Antiq, et situ Calabria libri v initio scribit, S. Nilum ex nobilibus parentibus ortum esse, assertorumque testem allegat B. Bartholomæum sancti biogra- phum; at vel vulgare est hoc vitium scriptorum, qur sanctos stemmatis fulgore quavis via decorare laborant, vel aliam Vitam, quod tamen vix credo, præ oculis habuit Barrius. Id sane neque in textu Græco neque in versionibus, quas habeo asseritur. Quod ad annum natalem attinet, Sciommarius Nota 8 ad Vitam B. Bartholomæi designat an- num Christi 910, et recte : quippe Vitæ num. 87 dicitur S. Nilus obiisse anno ætatis 95. Mor- luus autem est anno Christi 1005; unde si annos 95 subtraxeris, in annum 910. dela- beris. 7. Porro annum Christi 1005 sancți morti as- signatum non habemus in Vita, sed illum ex aliis monumentis bonæ notæ accersit Sciommarius. Juxta turrim ecclesiæ Cryptæ Ferratensis marmori insculpta est haec inscriptio : Εκοιμήθη ὁ ἅγιος Nathos Eco; 54ty'. • Obdormivit S. Nilus anno 6513. › Idem annus morti S. Nili assignatur, leslø Sciommario, in antiquo codice, qui Basilii Por- phyrogeniti appellatur, uti et in Typico antiquo B. Bartholomæi aliisque Mss. monumentis. Eru - dite porro, variorum scriptorum in hoc modo computandi correptis lapsibus, ibidem ostendit, annum mundi Græcorum more signatum 6513, esse vulgaris æræ 1005. Omitto argumenta, quibus id indubie evincit, quæque apud ipsum videri possunt. Interim imprimis certum est, juxta hanc epocham recte combinari, quæ in Vita de conventis Ottone imperatore et Gregorio V pontifice in causa Joannis antipɔpæ narrantur, quæque puguant apud Gabrielem Barrium, Lubinum aliosque S. Nili mortem ad annum 980, vel aliquot annis ante Snem sæculi x referentes: cum certum sit ex num. 87, Quadragesimali ten pore Romam ea causa pro- fectum sanctum, idque anno 998, ut liquet ex monumentis a Muratorio in Annalibus ibidem al- legatis. Neque minus limpide secundum chronota- xim fluunt alia nonnulla, quæ potis chronologicis in Vita circumscripta sunt. Quando S. Nilus mundo valedixit, nondum expleverat annum 30, num. 6 : igitur accessus ejus ad monachos anno 940 vel sequenti contigit. Numero Vitæ 26 Ste- phanus adolescens annorum fere viginti junxit se S. Nilo, quod contigit hujus altero... in spelun- cam secessionis anno, num. 27 Stephanus num. 94 septuagenario major laborare solitus fuisse di- citur. Stephanum mortuum sub eumdem annum, quo Otto II imperator decessit, liquet ibidem ex adjunctis. Ottonis obitus anno 100+ consignatus est: circa illum obierit Stephanus ; ejusdem mo̟- 14 nasticæ vitæ initia circa annum 945 figi poterunt, Rursum num 95 monasterium Serperis, ‹ in quo ad annos 10 monasticam duxerit vitam, deseruit S. Nilus et duobus post mensibus num. 97 obiit. Eo igitur accesserit anno 994 vel sequenti. Nu- mero 86 in Vallelucio egit quindecim annos, al Aligerno Cassinensi abbate in illud admissus num, 62, deducto computu, sub annum 978, quo Ali- gernus agebat abbatiæ 29, qui mortuus est, asse – rente Mabillone, anno 986. - 8. llinc anni 7 residui sunt locandis iis, quæ sub Aligerni successore num. 84 et sequentibus ibidem S. Nilo contigisse narrantur, uti et quærendo aliį solitario loco migrandoque ad monasterium Serpe, ris : atque sic ordinate combinantur omnia. Ob- servat porro Sciomniarius sæpe laudatus Nota 18 ad Vitam B. Bartholomæi, sanctum in baptismo Nicolaum fuisse nominatum. Clarus est in hanc rem locus Pancratii in Panegyrico dicentis ; Thy μονὴν τῆς Κρυπτοφέῤῥης ἀπαρξαμένου τοῦ μεγά λου Νικολάου τοῦ καὶ Νείλο μόνοννος, . Cum prin cipium dedisset monasterio Cryptæ Ferratæ magnus Nicolaus, qui et Nilus solum,, scilicet, appellatus est. Nota 13 dixerat, in ordine S. Basilii, cum habitum quis induit, nomen mutari solere; atque ita S. Nicolai nomen in Nilum, B. Basilii in Bar- tholomæum mutatum fuisse. Quæ ad educationem ejus et adolescentiam exactam spectant, quæpiamĮ in Vita referuntur. Baronius in Annalibus ad an- num Cbristi 976, num. 2, sic scribit ex Metii ver- sione, quam secum communicatam dixerat : «Fuiţ Nilus iste ab origine Græca, Rossani in Calabrią civitate natus, doctrina atque pietate insignis, ab infantia Dei cultor eximius et post matrimonium vitam monasticam sectatus. Eadem de sancti matrimonio habent Surius et Bailletus ad hunc diem. Nescio, an diversa in eo fuerit Metii ver- sio ; at si habet similia illis, quæ in Vita edenda cap. 1, num. 3 et seq., narrantur, utut durum est, sanctos gravium noxarum suspectos reddere, si veritati litandum est, diffiteri non possum, tam saltem dubium esse, ap legitimum fuerit commer- cium illud, ut minime certo matrimonium inde erui possit Contrarium sane censuit Gabriel Barrius, dum lib. v de Antiquitate et Situ Calabria de S. Nilo nostro scribit Inde vero jam exoletus dæmonis opera, cum virgine quapiam concubuit, filiamque ex ea suscepit. Ceterum de- inde resipiscens ac se perpetrati deliquii pœni - tens, mundi oblectamenta ac divitias deserere statuil. › 9. Verum, sicut matrimonium certo astruerenon possum, sic nec tam crude ac decretorie sanctum, fornicationis arguere ausim; sunt enim ex utraque parte nonnulla, quæ rem ambiguam relinquunt. Et pro matrimonio quidem facere videtur studiosa descriptio puellæ, quæ inter alias matrimonio noų copulatas ejus amores aucupata est et fixit. Quod scilicet pulchritudine cunctas antecelleret, sed Digitized by Google