175 ། LEO PRESBYTER MONITUM. (MAI, Spicilege Rom. tom. V, p. 153.) - Leonis clerici, patria Romani, dignitate presbyteri, prologum eruditum in hoc Spicilegio jam edidi- mus t. IV, ubi ipse, pag. 292 titularium se appellat S. Respicii martyris, de cujus antiqua ecclesia et sacra statione loquitur Carolus Barth. Platea in Hemerologio Romano, p. 672. Nihil tamen nos diximus in prædicto tomo de Leo se Theodoricum monachumi peregrinum et infirmum hospitio recepisse, ha- bemus jam exploratum Leonis ævum: etenim Theodoricus (qui fuit patria Trevirensis et morbo poda- gricus) monachatni se nomen dedisse anno Christi 1006, narrat ore proprio apud Mabillonium in Annalibus Bened. t. IV, p. 174; quo loco miror Maurinum doctissimum' vix unam commemorare Theodorici lucubratiunculam de vita et miraculis S. Celsi episcopi, cum apud nos loco prædicto tot alia Leo enumeret Theodorici scripta; quibus adde illa quæ recenset Trithemius, itemque Bollandus t. III, Martii dic 21, p. 199 et 200, quorum nonnulla in Vaticanis quoque codicibus conservantur. Nunc ad Leonein ut redeam, novam ejus aspexi iu reginæ Svecæ codice lucubrationem, vitam sci- licet S. Joannis Chrysostomi, quam ego lectitans statim comperi, eam de Græco Metaphraste polis- simum a Leɔne ejusque adjutore Christophoro fuisse derivatam ; quæ cum apud Surium exstet Latino, etsi aliis verbis, nihil erat causæ, cur Leonis compilationem in vulgus emitterem. Hunc adeo verbo- siorem quoque illam multoque prolixiorem Chrysostomi historiam, quam a Christophoro interprete sibi exhibitam dicit Leo, in alio Vaticano codice offendi, quam item consulto prætermisi. Igitur ex uni- versa Leonis Incubratione prologum tantummodo ineditum, seu potius præviam ad quemdam Lupum epistolam retinui, adjecta etiam brevi operis clausula. Sane quia Roniæ versor, et quia Romani cleri studiis apprime faveo, banc Romani clerici, hactenus ut puto incogniti, et notitia et religiosam scri- ptiunculam celandam non judicavi. LEONIS PRESBYTERI PROLOGUS IN VITAM S. JOANNIS CHRYSOSTOMI. Sacræ dignitatis summi presbyteratus culmine A tulum interpretaretur; et ego ob meam nimiam sublimato viro, quondam Juliano, nunc Lupo no- mine non iniquo actu, Leo qui et Joannes co- gnomine infelix exsistens clericus, a prima infantia divino judicio lumine visibili carens, ex toto pe- rennem optat in Domino saluteni. Actiones passionesque beati Chrysostomi Joan- nis ab exordio usque ad terminum vitæ ejus, sed et post obitum ipsius aliquanta de eo facta, ex Græco in Latinam linguam transferri, satis anxie quæsisti, quæ et ego nosse cum innumeris sitic- bam. Sed quamvis hæc scire vobiscum avidus essem, ea tamen transferre te crebro a me postii- lante, et plurimis hoc fieri a me poscentibus, pro mea imperitia nequaquam gaudebam. Id enim me agere, idoneum minime fore noveram. Vercbar queque ne forte interpres, quanquam disertus et prudens ac loquax foret, humana tamen oblivione quadam præpeditus, hæc obscure mihi aliquan- B exstantem imperitiam, his criduri ut congrueret néquidquam. Sed tandem vi divina quodanimodo cogente, et propriam, ut beatus Augustinus ait, exhibente dignationem, ac præbente occasionem aptam, precantibus vobis præbui assensu et prout quivi verbis interpretatis ex tribus volumi- nibus multo tempore capere ea quibus instrui ar- denter cupiebamus, libellum ex eis quamvis im- perito sermone contexui. Quod vero ne accideret formidaveram, accidit te perficiente. Quam ob rein præfati interpretis Christophori scilicet reverendi sacerdotis per totum volumen cum illud ederem, addidi ex mente et ratione propria innumera verba quæ congrua mihi visa sunt ad ornamen tum favoris Dei sanctique Joannis, et ad depro- candum eundem, ac vituperandam imperatricem hujus inimicam. Plurima tamen quæ ab interprete ad plenum ut se habent dicta sunt, propter fasti- Digitized by Google 176