TESTIMONIA. 182 181 tus sit. Nunc autem cum alicui nihilominus utilitat: visus sit csse posse, si evulgetur, eum ad te mit - tere constitui, ut tute ipse, cujus plurimi judicium duco, quid agendum sit, videas. Tuus ergo sit arbi- tratus : ut illunt, prout libuerit, vel comburas, cumn legeris, vel typographo librario excudendum tradas: mihi vero id unum cordi esse noris, ut nihil a me edatur, quo lectorum in Dominam nostram pietas aut debitus ipsi honor vel minimum, te quidem judice, imminui queat. Libelli porro auctor tibi incredibili memoria prædito plane ignotus esse non potest : nam Leo Alla- tius et fragmenta ex hoc ipso haud semel protulit opusculo, et aliud quoddam ejusdem scriptum in Symmictis divulgavit, hujusmodi titulum in fronte habens: Epiphanii moṇachi Hagiopolitæ Syria, et urbs sancta ; nec enim dubito `quin unus idemque Epiphanius utriusque libelli auctor sit, cum codem plane stylo utrumque conscriptum videam, tenui scilicet, atque adeo, ut verius loquar, humili ac pene abjecto. Quin homiliam quoque Epiphanii monachi in sanctum Andream apostolum commemorat ipso Allatius in Diatriba de Simeonum scriptis: sed ca utrum Epiphanii nostri sit, quis tuto, nisi illam viderit, definire queat, cum Allatius nihil præter titulum atque initium attulerit ? Si quid tamen e tam exignis Indiciis judicari potest, equidem eam quoque homiliam ipsi tribuendam crediderim. De mém- branco autem exemplari, e quo libellum ego exscripsi, nihil dicere attinet in præsenti: satis enim de- scriptum fuit iis litteris, quas de quodam sancti Gregorii Thaumaturgi sermone ad Egidium fratrem meum Bononiæ dedi : unus enim, idemque codex et eum Gregorii sermonem, et hunc Epiphanii mihi subministravit. Illud potius optandum jam esset ut quo tempore Epiphanius noster scripserit, accurate, ac liquido definiri posset ; nam Joannes Albertus Fabricius, incertæ ætatis scriptorem dixit. At si ad- amussim illud determinare, ac veluti acu tangere non licet, valde tamen angustis finibus spatium omne intra quod eum scripsisse necesse sit, circumscribi posse reor, atque includi: ut neque ante undecimom Christi sæculum, nec post tertium decimum vixisse dici debeat. Non ante undecimum quidem: quia Hippolytum Thebanum citat, quem decimo, aut summum undecimo floruisse consentiunt eruditi. Post tertiumdecimum vero sæculum scribi non potuit opusculum, e quo fragmentum Nicephorus Callistus protulit Epiphanium ipsum nominans, ut mox videbimus: præsertim cum ipse codex, unde illud ex- scripsi, aut duodecimi sæculi sit, aut non multo sane recentior. Ex quibus omnibus illud tandem con- ficitur, at sæculo circiter duodecimo Epiphanium nostrum vixisse haud temere statui queat. Si qua igitur identidem occurrent inter legendum, quæ parum tibi arrideant, mirari non debebis, vir præcla- rissime : Græcum enim ejus ætatis vinum, ut ita cum Catone loquar, quod neque aceat, neque mucent, vix ullum est, ut nosti. Mucida sane baud pauca hic offendes, multa ineleganter dicta, barbara etiam nonnulla, atque solceca; plura demum incerta, nulloque idonei scriptoris, qui quidem exstet, aut notus sit, testimonio confirmata. Attamen hæc ipsa utpote quodammodo nova, aliquam fortasse afferent oble- Clationem. Vale, præsul doctissime, ac tua me amicitia ornare pergc. Dabam Roma in aedibus S. Petri ad Viucula, Kalendis Martiis, anno 1774. SELECTA QUÆDAM DE EPIPHANIO MONACHO ET PRESBYTERO TESTIMONIA. Nicephorus Callistus in Hist. eccl. lib. ur, cap. 23 Α πρόσωπον οὐ στρογγύλον, ἀλλ' ώσανε! επίμηκες ex Epiphanii Opusculo, quod nunc edimus, locum quemdam sic citat. Ην δὲ τὸ ἦθος καὶ ἡ θέσις τῆς μορφῆς καὶ τῆς ἡλικίας αὐτῆς οὕτως ἔχοντα, ὥς φησιν Επιφάνιο;. Σεμνή, φησίν, ἦν κατά πάντα· ὀλίγα τε καὶ ἀναγ ταία λαλοῦσα· ταχεία πρὸς ὑπακοὴν καὶ εὐπροσή προς · τιμῶσα πάντας καὶ προσκυνοῦτα. Μέση δὲ ὴν ἡλικίαν ἦν· εἰσὶ δὲ οὗ καὶ πλέον τι τοῦ μέσου χειν αὐτὴν φατί· τὸ εὐπαῤῥησίαστον δὲ πρὸς άντα ἄνθρωπον εἶχε πόρρω γέλωτος ἔξω τε αραχῆς · καὶ ἀόργητος μάλιστα · σιτόχροος δ' ἦν :2: ξανθόθριξ · εὐόφθαλμος · ὑποξανθιζούσας καὶ ἱονεὶ ἐλαιώδεις τάς κόρας τῶν ὀφθαλμῶν ἔχουσα· προηγμένας καὶ μελαίνας περιβεβλημένη όφρύς ποχρώντως· ἐπίξειν· χείλη επανθοῦντα ἔχουσα, α) τῆς ἐκ τῶν λόγων γλυκύτητας γέμοντα . • B κεκτημένη · μακρόχειρ τε καὶ μακροδάκτυλος ἦν· Στυφός τε καὶ ἀσχημάτιστος· μὴ βλακείαν ἐπιου- ραμένη τινά· ταπείνωσιν ὑπερβάλλουσαν ἔχουσα· ἱμάτια αὐτόχροα φοροῦσα καὶ ἀγαπῶσα · ὁποῖον νῦν καὶ τὸ ἅγιον αὐτῆς μαφόριον δείκνυται. Καὶ συνόλως εἰπεῖν, ἐφ᾽ ἅπασι τοῖς αὐτῆς, θείας χάρι τος πεπληρωμένη. Quæ sic interpretatus est Joannes Langius. Mores autem (sanctissimæ Deiparæ), formæque, et staturæ ejus modus, talis, ut inquit Epiphanius, fuit. Eral, inquit, in rebus omnibus honesta, et gravis, panca admodum eaque necessaria loquens, ad audiendum facilis, et perquam affabilis, hono rem suum, et venerationem omnibus exhibens ; statura mediocri, quamvis sint qui eam aliquanto Jum mediocrem longitudinem excessisse dicant. Digitized by Google