2.3 DE RELIGIONE CHRISTIANA LIBELLUS. DE RELIGIONE CHRISTIANA LIBELLUS Ex Epiphanio in Latinum a Petro de Monte traductus. (Latine tantum apud D. Emman. a Schelestrate in Actis Orientalis Ecclesiæ, p. 52. Romæ 1739 fol.) 274 Christianæ religionis verain sanctam puramque A est, quam nostræ infirmitati ascribendum est, quæ B esse doctrinam, quam plurima nobis documenta sunt, quæ si recte, si pie considerare voluerimus, intelligimus profecto omnes alias religiones falsas, fictas, inanes ac superstitiosas, hanc vero unicam veritatis indagatricem, inventricemque fuisse : reliquas, quæ terrena, temporalia atque fragilia sunt, suis observatoribus polliceri : hanc cœlesti- bus æternis ac incommutabilibus bonis, perpetua denique felicitate cultores suos ornatissime deco- rare. Verum ad hujus nostræ religionis veritatem pertingere cupienti, pernecessarium est animam vitiis exuere, vestire virtutibus, et sancte, juste atque innocenter vitam ducere. Sicut enim lingua febrium arðoribus præpedita vini duleedinem gu- stare non potest; aut oculus malis quibusdam hu- moribus occupatus claritatem luminis nequit in- tueri; sic animus peccatorum tenebris offuscatus, et vitiorum mole oppressus ad contemplanda di- vina mysteria pertingere nullatenus potest. Pro- pterea labia Isaiæ prophetæ calculo de altari sumpto mundantur, et sic ad prædicandum idoneus redditur. Ilinc factum esse existimamus, ut reli- gionis nostræ traditiones plerisque deliramenta videantur, qui cum aditum vitiis patefecerint, virtutibus præcluserint, stultam putant esse do- ctrinam, quæ arcet voluptates, cohibet illecebras, incontinentiam damnat, luxuriam prohibet, et sensus nostros ratione, virtute ac sanctimonia regendos esse testatur. Cum enim hominibus ve- C ritas divino munere innotescat, et omnis veritas a Spiritu sancto sit; mali autem et vitiis dediti Spi- ritus sancti gratiam habere non possint, dicente Domino Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum ac trementem verba mea? Quid mirum, si peccator indignus est, cui religionis Christianæ sublimitas aperiatur? Nam qui se totum in cœno voluptatum mundanarum, velut sus in luto involverit ac demerserit; quv- modo poterit tam profundam veritatem tam alta, tamque secreta mysteria speculari ? Quæ si ple- rumque minus homines intelligant quam vellent, non tam illorum profunditati, quæ tamen maxima * Isa. xxvi, 2. 'Prov. xt, 9. cum ex peccatis præcipue proveniat, nos profecto reddit ad hanc sublimem veritatem considerandam inferiores. Quisquis igitur vult Christianæ religio- nis dignitatem atque excellentiam apprime intelli- gere, ejusque reconditos thesauros intueri, prius studeat suam purgare conscientiam; et latebras animæ suæ diligenter inquirens, si quid invenerit, quod Deum merito possit offendere, id procul abjiciat, seque mundum ac purum receptaculum Deo præparet. Et quanquam nos velut homines peccatis obnoxii (nemo enim, ut inquit scri- plura *, gloriari potest mundum se habere cor), curamus tamen quam maxime atque ad id on nem impendimus operam ut in semita divinorum man- datorum ambulantes, devotam saltem et humilem voluntatem Domino exhibeamus. Ac propterea de ipsius bonitate misericordiaque confisi, qui in se sperantium preces exaudit, et pro viribus bene agère conantes, non despicit; aliquid de nostra fidei excellentia scribere præsumpsimus, quo infi- deles si fieri potest erudiantur, eruditique fideles vero fortiores robustioresque efficiantur. Dignitatem Christianæ religionis ex ipso pri- mum Institutore atque Auctore licet intueri, et cum ore divino instituta sit, solumque Deum ha- beat auctorem: quid mirum si omnes alias do- ctrinas, disciplinas et religiones longe antecedit? Quod enim a digniori, sapientiori atque excellen- tiori institutum est; illis, quæ ab inferioribus constituta sunt, debet jure anteferri. Sic regum scita ducum atque comitum sanctionibus præfe- runtur; et quæ a majoribus excellentioribusque magistratibus præcipiuntur, veluti digniora majori sunt observantia exsequenda. Quid autem dignius? quid majus? quid excellentius, quam professionis suæ summum illum ac sapientissimum rerum om- nium opificem Deum habere auctorem? Accedit huic rei amplior dignitas; quia non eam nobis Deus per angelos, non per homines, non per le- gatos, aut nuntios, sed per proprium Filium sibi coæternum, et consubstantialem tradere dignatus. est, quem ex sinu suo misit in uterum Virginis, ut ' Digitized by Google