281 DE RELIGIONE CHRISTIANA LIBELLUS. B 282 im- cœpit tam admirandæ rei finem multo avidius A mis faucibus gustare videbatur : erat siquidem exspectare. Cum autem pro more omnes flexis genibus ante altare. consisterent, cœpisselque sacerdos singulis hoc sacramentum distribuere : ecce priori miraculo aliud non minus adjungitur. Intuenti enim infideli, quid a sacerdote fieret, visum est, quosdam eorum qui' hujuş sacramenti suscipiendi causa convenerant, quoniam neque vere purgati, neque perfecte mundati accesserunt, non sub specie panis et vini, sed sub aliarum rerum variis borrendisque speciebus illud accipere. Unus itaque visus est ei corticem assumere, quia is forsitan, quantum humano ingenio interpretari possumus, non tam medullæ ac sensui, quam cortici et verbis Scripturarum divinarum inbæse- rat, neque tam esso, quam videri et judicari bo- nus curaverat. Alius pilos ac capillos dentibus conterere videbatur, quia sæculi hujus illecebris ac voluptatibus, superfluaque cupiditate detentus ad tam divinæ rei communionem indignus acces- serat. Ut enim ex superfluis humani corporis hu- moribus capillos natura producit ac pilos: sic ex nimia rerum voluptatumque mundanarum appe- tentia in diverɛas vitiorum sordes maximasque divinorum mandatorum transgressiones mens nostra prolabitur, dicente ipso Domino : Non potestis servire Deo et mammone ". Videbatur præ- terea tertius quidam nigerrimos carbones accipere, quasi is animam delictorum tenebris denigratam, vero ac salutifero pœnitentiæ remedio neque albam neque mundam facere curasset. Sicut enim sancti et justi in luce, sic peccatores et impii in tenebris ambulare dicuntur. Virtutis siquidem ac veritatis proprium est, se sequentibus lumen ostendere: e contra vero vitiorum atque errorum homines tene- bris circumfundere; cum Dominus dicat : Ego sum lux mundi ; qui sequitur me non ambulat in tenebris. Ignem ex his alter ore assumebat, quasi illico per totum ejus corpus diffundi vide- batur. Hic forsitan carnis molliore ac turpissimo luxuriæ vitio non solum animam, verum etiam corpus dehonestaverat, cujus atrocissimi criminis causa venit, ut inquit Apostolus : Ira Dei in filios diffidentia ; et ut sacræ lectionis nos mionet historia, septem illæ civitates de cœlo misso D exsecrabili incendio perierunt. Inter hos exstitit quidam, qui cineres ore suscipere videbatur: bunc corporis segnitic mentisque desidia occupatum, bonis virtuosisque operibus haudquaquam vacasse, possumus interpretari. Sextum carnem et quidem immundam deglutisse accepimus, utpote qui illici- tis feminarum voluptatibus demersus, nunquam per abstinentiam et continentiam salubremque de commissis poenitentiam sibi prospexerat: sicque iamuuda mente ac polluto ore ad tam mundissimi sseramenti participationem accedere præsumpse- rat. Post hos fuit et. alius, qui aurum impurissi- 16 auri cupiditate, atque immoderato pecuniæ amore ita alligatus, ut nihil præter aurum sitiret ac de- sideraret, quod vitii genus idololatriam non im- merito dicere possumus, Apostoli testimonio con- firmati, qui avaritiam idolorum servitutem ** appellat. Postremus vero ille fuit, qui sacram eucharistiam a sacerdote recipiens magno lucis splendore toto corpore illustrari videbatur: ex quo intelligere possumus, hunc purgatis animæ suæ latebris ac mundata conscientia dignum se reddidisse, qui verum Christi corpus et sanguinem sumeret; cæteros autem ad suarum animarını judicium et condemnationem tam excellentissimi sacramenti susceptioni se immiscuisse. () rem stupore atque admiratione dignissimam ! Contre- misco ipse non parum, cum divinam potentiam animadverto, quæ omnem naturæ vim ac potesta- tem in hisce mirabilibus rebus excedit, sensus superat et sensibilium rerum similitudines immu- tat. Hæc et his similia quoties audiunt, qui genti- lium philosophiam sectantur, eamque solam cun- etis præferunt disciplinis, nos irrident, damnant, et malediciis atque opprobriis insectantur, nostros- que sermones veluti deliramenta quædam atque inania ludicra contemnunt, ac parvi pendunt; quoniam præter naturalem potentiam nihil altius, nihil majus, aut excellentius considerantes, mensam Dei potentiam, quæ naturam ipsam na- turaliaque omnia creavit ex nihilo, nequaquam animadvertunt. Nos vero qui Christi doctrinamı sequimur, qui fide vivimus et evangelicas traditio- nes toto corde amplectimur, nihil Deo impossibile judicamus quin into et his majora, pia fide es puro cordis affectu confitemur et credimus. Quo - ties enim mentis nostræ aciem ad divinæ illius potentiæ abyssum erigimus, toties omnia, quæcun- que illi placuerunt, fieri posse constantor asseri- mus. Discant igitur fideles cometi, hoc tam celebri miraculo admoniti, non temere neque inconsulte ad tam purissimi sacramenti communionem acce. dere, sed quisque prius seipsum dijudicet, et se- creta cordis sui diligenter inquirat : quæ cum sa- lutari poenitentiæ remedio purgaverit, magna cum humilitate et reverentia Dominum interioris cor- dis hospitio timens tremensque suscipiat; de ipsius gratia et bonitate confisus, qui solus ex peccatori- bus sanctos facit et justos, et per prophetam pec- catores consolatus est dicens: In quacunque hora conversus ingemuerit peccator, omnium iniquitatum ejus non recordabor ". Summa igitur mentis et corporis puritate atque munditia sumendum est hoc sacramentum, cum illum eumdemque Domi- num assumanius, qui pro nostra salute ex Virgine nasci, versarique inter homines, qui cæcis visum, claudis gressum, auditum surdis, loquelam mutis, debilibus robur, infirmis valetudinem, mortuis ** Matth. vi, 24. ¹³ Joan. viii, 12. " Eplies. v, 6. "Ephes. v, 5. Ezech. XXXIII, 12. Digitized by Google